[163] EPISTOLA LXIII.

IOSEPHUS SCALIGER

SIBRANDO LUBBERTO

Risi, quum in literis tuis imaginem vidi asini saginati, qui nunquam, nisi satur recalcitrat. Certe quum primum in scripta ejus incidi, visus est mihi nunquam solere scribere, nisi ebrius. Bacchanola enim mera sunt, ejus libri. Neque ulli melius nomen illud quod tibi ascribit, convenire potest, quam ipsi. Ejusmodi sunt scripta omnia horum Onanitarum, ut ex illis nihil, praeter Sycophantias, & convicia haurire possis. Etiam Martinus ille Delirus edidit librum in me, qui nunc est sub praelo, quo nihil spurcius, ut ajunt, nihil obscoenius excogitari possit, ut ipsi Schoppio maledicendi palmam abstulerit. Certe maxima felicitate nostra omnium contigit ut non nisi a scelestissimis imperitissimis, nequissimis tenebrionibus incessamur. Nam nullam ob rem nobis obtrectant, quam quod nos illis dissimiles sumus. Praeterea si maledictis non certassent, verendum erat, ne multos in partes suas traherent, quos ab illis petulantia illa scribendi absterruit. Ego melius horas collocare possum, quam ut asinis calcitrantibus diem dicam. Neque enim meae dignitatis est neque otii mei. Tu vero, mi SIBRANDE, aut illos flocci fac, aut si quid habes, quod illis reponas (neque dubito, quae tua est eruditio, quin probe illos ulcisci possis) responde non quemadmodum sobriis solet, sed quemadmodum nebulonibus. Res est enim tibi non cum eo solo de quo scribis, sed cum illis, qui eum in farragine illa juverunt. Si enim ii, qui tam praesenti audacia, ut mendacium defendant, veritati non parcunt, quanto majore constantia uti debes, qui, ut veritatem tuearis mendacium expugnare debes? Quare ita illi asino responde, ut majorem rationem veri quod tueris, quem asini, quem contemnere debes, habuisse videaris. Quicquid dissimulent, nihil magis eos urit, quam inter eos, quos ipsi haereticos vocant, inveniri, qui omnibus numeris consumatissimos Iesuitas uno spiritu difflare possunt. Hinc illae lacrimae. Inter tot millia hominum, qui literas colunt, quis tanto otio abundare potest, ut relictis rebus, suis, ad illa immania volumina sese conferat, ex quorum, lectione neque melior neque doctior evadere potest? Ille te nomine, quo voluit, vocavit, tu eo, quo dignus est, vicissim eum appella. Non potes melius, quam quo ego jamdudum eum vocavi, Drekserum. Caeterum, mi SIBRANDE, nunc regnum nebulones obtinent. Erit, quum DEO placebit, ubi & boni regnabunt, & Idololatrae vapulabunt. Vale. Lugduni Batavorum. XVIII. Kal. Decembris Iuliani. MDCVII.